- BACCAE
- BACCAEproprie sunt lauri, oleae, myrti et id genus arborum fructus, ut apud Ovid. Met. l. 10. v. 98.Et bicolor myrtus et baccus caerula ficus.Salmasio Bacca. quae pomô minor, unde de minoribus pomis passim occurrit. Sic cerasa et olivae baccae sunt, et frequentiores baccae in silvestribus, a pomis solâ brevitate differentes, ἀκρόδρυα Graecis. Intus lignum, extra carnem habent etc. Vide eum ad Solin. p. 531. 598. 609. et seqq. Ad earum similitudinem etiam bacas olim margaritas dixêre. Horatius Epod. 8. v. 12.Nec sit marita quae rotundioribusOnusta bacis ambulet.Ita enim quaevis optima exemplaria legunt, unico c. cum gemino c. baccae efferantur, in propria significarione sumptae. Quam vis negari non possit et baccas pro unionibus dixisse alios. Ovid. Met. l. 10. fab. 8. v. 264.Dat digitis gemmas, dat longa monilia colle,Aure leves baccae, redimicula pectore pendent,Cuncta decent.Et Claudian. de 6. Honor. Consul. v. 528.---- Baccis onerat candentibus aures.Commendantur autem bacae, seu margaritae a rotunditate, unde lupra Flaccus; Rotundioribus onusta baccis, etc. Vide Casp. Bartholin. de Inaur. Veter. c. 3. Hinc Tribaca, apud Petronium Arbitrum,Quo margarita cara, Tribaca, Indica?Significat margaritam, tribus baccis unionibusve in auro insertis constantem: quam Homer. Il. ξ. v. 183. τρίγληνον, Scholiast. τρίκοκκον et τρίοφθαλμον vocat, vide infra in voce Tribaca, ut et ubi de Unionibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.